Regionaal Archief Tilburg, toegangsnummer 1433, Charterverzameling Oisterwijk, inv.nr. 161
15 oktober 1341
Akte van verkoop voor schepenen van Oisterwijk door Ermgardis weduwe van Laurencius en Marcellius hun zoon, aan Henricus genaamd Plume, van een huis.
Ermgardis relicta quondam Laurencii tectoris et Marcellius dictorum filius vendiderunt legitime ǁ Heinrico dicto Plume unam domum in suo statu edificatam in qua dicti conuiges Laurencius et ǁ Ermgardis morari solebant et ipsam domum a domistadio depositam supra viam publicam dicto Hein ǁ rico assignaverunt promittentes super se et bona dicto Heinrico de ipsa domo cum eius atti ǁ nentiis debitam et justam warandiam deprestare et promisit dictus Marcellius dicto Heinrico quod Iohannes ǁ et Godefridus fratres sui et Gertrudis eius soror cum ad annos pubertatis pervenerint ratificabunt ǁ dictam emptionem dicte domus et de ea tantum facient firmitatis sicut illi quibus in talibus ǁ [***] competit dicent id dicto Heinrico stabile esse perpetue atque firmum Testes interfuerunt ǁ scabini in Oesterwiic Thomas Eghenhout et Arnoldus Wilianen junior quorum sigilla ǁ in testimonio premissorum presentibus sunt appensa datum anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo primo ǁ feria secunda post Dionysii confessorem