Regionaal Archief Tilburg, toegangsnummer 1428, Charterverzameling Tilburg (en Goirle, Berkel-Enschot en Udenhout), inv.nr. 549
14 november 1445
Nog geen beschrijving.
In nomine Domini amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat evidenter quia anno a nativitate eiusdem Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo ǁ quinto indictione octava mensis novembris die decima quarta hora primarum vel circiter pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Eugenii divina ǁ providencia huius nomine pape quarti anno suo decimo quinto in mei notarii publici ac testium infrascriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum presencia perso- ǁ naliter constitutus honorabilis vir dominus Johannes dictus van Straten, presbyter, rector altaris beate Marie Virginis siti in ecclesiam parrochiali de Ghestel prope Oisterwyck ǁ Leodiensis dyocesis sensuum suorum et racionis Dei dono ut apparere potuit intueri bene compos existens licet corpore languens et in lecto egritudinis ut altiss* ǁ diligenter considerans et in mente sua attente perpendens illud verbum quidcum quod in sacro evangelii reperitur colloquio ‘Estote ergo parati quia nescitis diem neque horam’[1] ǁ nolens igitur intestatus decedere, sed anime sue salubriter pro posse suo providere non immenior etiam verbi sapientis dicentis ‘Dispone domui tue quia morieres tu et ǁ non vives’[2] de bonis et rebus temporalibus sibi a summo collatore collatis et concessis iuxta traditam et concessam sibi licenciam et potestatem a venerabili viro [domino] officiali ǁ Leodiensis quam hic habere voluit et desideravit tamquam insertam disposuit et suum testamentum seu ultimam eius voluntatem fecit condidit et ordinavit per * ǁ
subsequente valens et desiderans qui valeat et robur obtineat firmitatis omnibus melioribus via modo iuris causa et forma, quibus ultima voluntate * ǁ efficacius valere poterit et debebit secundum leges et canonum sanctiones, non obstante quod in eodem testamento seu ultima voluntate aliqu* ǁ dinisve loci fuerit premissa solempnitas seu quonlibet neglecta, quo mediante idem testator revocavit, cassavit et annulavit omnia et singula * ǁ seu quascumque alias suas voluntates coram quibuscumque personis edita seu editas presenti suo testamento seu ultima voluntate in suo robore duraturo * ǁ animam suam ab ergastulo corporis sui egressuram omnipotenti Deo suo creatori, beate Marie semper virgini totique curie celestis regni commendandam voluit * ǁ debita legitime comprobata unacum expensis suarum exequiarum de pinis et prompcionibus bonis suis persolvi fore facta emendari iniusteque et illicite acquisita * ǁ quibus forsitan iniuste aquisitis et non restitutis, de quibus nulle erunt probaciones legavit fabrice maioris ecclesie Leodiensis tres crompster lenis pagamenti semel post * ǁ obitum per suos executores infrascriptos exsolvendi. Item predictus testator elegit sepulturam sui funeris circa medium ecclesie de Ghestel sepulchro suo progredi * litorali ǁ introitu versus auster eiusdem ecclesie, cui legavit unum lopinum siliginis semel dandum. Item legavit mense Sancti Spiritus ibidem unum lopinum siliginis semel dandum. Item legavit ǁ cuilibet quatuor ordinum mendicantium ac eciam cruciferis Leodiensibus suos terminos apud dictam villam de Ghestel frequentantibus ut attencius eorum oracionibus conveniendi * ǁ unum lopinum siliginis semel dandum et exsolvendum. Item legavit idem testator domino investito de Ghestel prescripte ecclesie pro tempore existente pro anniversario suo singulis ǁ annis in eadem ecclesia celebrando unum grossum Flandrense annui et hereditarii censui capiendi et levandi de et ex domistadio, domibus ac orto ceterisque eiusdem attenciis spectantibus * ǁ ad dictum testatorem sitis in eadem villa de Ghestel inter hereditates Hillegundis Jacobi ex uno et hereditatem Katherine filie Johannis dicti Gheysteri Lateribini ex ex altero ǁ tendente cum uno fine ad hereditatem Katherine, relicte quondam Godefridi Lippen, et cum altero fine ad eorum plateam ibidem. Insuper legavit idem testator predicto domino ǁ investito tres stuyferos semel post eius obitum exsolvendos. Item matriculario ibidem unum cum dimidio stuyferos semel ut prescribitur exsolvendos. Item legavit idem testator ǁ in augmentum reddituum altaris sui prescripti duos lopinos siliginis annue et hereditarie pactionis singulis annis in festo Purificationis beate Marie Virginis exsolvendos * ǁ et levandos de et ex domistadio, domibus ac orto cum suis attinentibus prescriptis sub talibus modo et condicione que possessor futurus huiusmodi domistadii, domuum ac orti [cum] ǁ suis attinentibus quicumque fuerit pro tempore ad suum beneplacitum dictam annuam pactionem dictorum duorum lopinorum siliginis redimere poterit seu acquitare per unam pe* ǁ summam rectori pro tempore dicti altaris exsolvendam qua mediante duo lopini consilis pactionis ad et supra certa benevalencia pignora infradictam villam de [Ghestel] ǁ possent emi sive comparari a civibus sic ut prefertur per dictum rectorem emptis sive comparatis voluit extunc idem testator dictos domistadium, domum ac ortum [cum] ǁ suis attinentibus ac possessione eorundem ab ulteriore solucione dictorum duorum lopinorum esse quitos, liberos et penitus absolutos. Insuper voluit et desideravit [idem] * ǁ testator exequias sui funeris fieri simpliciori et humiliori modo quo fieri poterit videlicet uno * feretro suo supponenti cum quatuor cereis circumstan[tibus] * ǁ quilibet se ultra mediam libram cere non extendet seu ponderabit. Insuper legavit idem testator Arnoldo suo fratri ydo sue sorori et Elizabeth sue * ǁ filie quondam Henrici sui fratris tamquam heredibus suis proximioribus quamque veteri annui et hereditarii census capieri et levari annuatim de et ex domistadio, [domibus] ǁ ac orto ceterisque suis attinentibus prescriptis ac de et ex omnibus reliquis suis bonis hereditariis, de quibus Arnoldus duos yda duos et Elizabeth unum grossos * ǁ levabitur tali premiss* condicione que Godefridus filius Johannis dicti Knoeps maritus et tutor legittimus Margarite filie legittime quondam Gerardi dicti * ǁ fratres dum vixit dicti testatoris ac * eadem Margarita dictos quinque grossos redimere et acquitare potuerunt et valeunt medium decem floreni monete * ǁ ducis thelrie * quatuor videlicet * quatuor ydo * magistratum ǁ duum post obitum dicti testatoris immediate sequentem semel solvendu * huiusmodi * ab ulteriori ǁ * erunt *. Insuper legavit idem testator Elisabeth * ǁ primo videlicet * ǁ Item octo aliis * deferen* habentes in pondere * ǁ Elizabeth et Gerard* post obitum eiusdem testatoris * ǁ ac in recompensam * que Margareta * prescripti uxor Godefridi filii Johanni * sibi testatori * ǁ familiaritate impendi* fecit * ac reliquit eidem Margarete domistadium, domum ac ortum suum prescriptes cum singulis suis attinentibus * ǁ prati unius cum una parte terre * sibi coadiacente infradictam villam de Ghestel inter hereditatem * prescripta ex uno latere ac * here* ǁ *itates liberorum Johannis dicti die scilder et suorum complurium ex alio latere * ǁ et suos legittimos liberos et successores hereditarios * cum oneribus de iure exinde solvendis. Insuper [legavit] * ǁ idem testator * ǁ habita* aut in posterum * et domus utensilia in quibuscumque * ǁ ultra deservitura predicti altaris debita sua et expensis * successores legittimos statim post obitum eiusdem testatoris ǁ apprehendis et perpetuis * suas hereditates * non obstante sub hiis modo et forma que si contingerit eandem Margaretam ǁ viam preingredi * universe Godefrido suo marito superstite* idem Godefridus in dictis bonis tam mobilibus quam immobilibus hereditariis et ǁ paratis * possedebit ac habebit usufructum * autem testamenti sui seu ultime voluntatis * fecit et * executores et manufideles ǁ providos viros Theodricum den Roever, scultetum in Ghestel, absentem tamquam presentem Godefridum Bergs et Godefridum Knoeps * laicos presentes, in quorum manibus ǁ idem testator supportavit omnia bona sua predicta rogans eos et quemlibet eorum insolidum * dicte execucionis in se dignentur ǁ et voluit insuper ita tamen quod si omnes dicte execucioni nequerint seu *rint interesse qui extunc duo aut * dictam execucionem possent seu ǁ posset in se recipere et debite execucioni demandare absque fraude salva dicti testatoris potestate et libertate presentem suam testamentariam ordinacionem augmentari, diminueri, ǁ alterari et revocari ac tociens quociens saluti anime sue videbitur expedire in melius reformari, super quibus omnibus et singulis dictis testator peciit sibi a ǁ me notario publico infrascripto unum vel plura publicum seu publica fieri instrumentum seu instrumenta. Acta fuerunt hec Ghestel in domo inhabitacionis eiusdem testatoris ǁ sita penes locum dictum die * sub anno, indictione, mense, die, hora et pontificatu prescriptis presentibus ibidem Johanne Egidii de Herlair, Ancelmo Goeswini, ǁ Godefrido van der Steghen, Waltero Scenkel et Johanne van der Heyden pluribusque aliis testibus utriusque sexus laycis testibus dicte Leodiensis dyocesis ad premissa ǁ vocatis specialiter et requisitis.
Et ego Henricus Beys, clericus predicte Leodiensis dyocesis sacra imperiale auctoritate et venerabilis curie Leodiensis notarius iuratus, quia ǁ premissis omnibus et singulis dum per modum et formam * fierent et agerentur unacum prenominatis testibus interfui ǁ eaque sic fieri vidi et audivi idcirco hoc presens publicum instrumentum manu alterius, me aliis preoccupato negociis, fideliter scriptum ǁ exinde concepi, publicavi et in hanc publicam formam redegi * manu mea propria * signo et nomine ǁ meis solitis et consuetis signavi in fidem * et testimonium omnium et singulorum premissorum ǁ superscripcionem huius d*cionis *
[w.g.] Henricus Beys manu propria
[marge rechts onder dwars]
Item opten XIsten dach van meye * XXX*VI ǁ Olysleger gecoft tegen Bastiaen * ǁ 26 karolusgulden te stuyvers *
Item Jan Joosten Mol voers. * ǁ d’ander de reysse * VI *