Overslaan en naar de inhoud gaan
Documentnummer 1428-176, laatst bijgewerkt op 3 april 2023, periode 1376

2 november 1376

Vindplaats van het origineel

Tilburg, Regionaal Archief Tilburg, toegangsnummer 1428, Charterverzameling Tilburg, inv. nr. 176.

Transcriptie

Universis presentes litteras inspecturis Adamarus de Ruppe, Dei gratia archidiaconus de Campinia in ecclesia Leodiensi, salutem in Domino sempi-ǁ ternam et subscriptorum agnoscere veritatem.

Noveritis quod, cum dominus Walterus dictus de Ghestel, presbyter Leodiensis diocesis, rector altaris ǁ beate Marie virginis siti in ecclesia de Westilborch, viginti solidos pecunie pagamenti annui et perpetui redditus, spectantes ad ǁ dictum suum altare, ad quandam domum et eius fundum quondam Martini de Dusel sitam in Oesterwiic habeat et iam-ǁ diu possedit, sicut hoc in litteris scabinorum de Oesterwiic super hoc confectis plenius continetur, quam domum aliqui de ǁ dicto fundo intuntur deponere et ammovere et alibi reponere, quod dictus dominus Walterus, ut rector eiusdem altaris, minime fuit ǁ passus, nisi dicto fundo prius reddito securo pro solutione dictorum viginti solidorum dicte monete et beneplacito et assensu ǁ nostris intervenientibus, quod quidam Arnoldus dictus Cleynael attendens comparuit coram scabinis de Oesterwiic promi-ǁ sitque dicto domino Waltero, tamquam rectori dicti altaris, ad opus eiusdem ipsum fundum de quo domus deponi et detrahi proponitur ǁ semper facere bonum et securum pro solucione perpetui redditus dictorum viginti solidorum predicte monete et pro maiori securi-ǁ tate de hoc facienda obligavit idem Arnoldus quasdam suas terras sitas prope Hukelem, que quondam fuerunt ǁ Katharine dicte Liesmans et idem Arnoldus Cleynael in sede sue viduitatis erga Brustinum dictum de Andel et Henricum ǁ dictum Roef emptione legitima acquisivit et in ypothecam posuit, circiter decem et septem lopinata terre in semine ǁ siligineo continentes, unde dictus Walterus litteras scabinorum de Oesterwiic ad opus altaris sui premissi recepit.

Hinc est ǁ quod ipse dominus Walterus nobis humiliter supplicavit quatenus dictum factum ac permutationem, si qua sit, confirmare et eidem nostrum ǁ assensum adhibere dignaremur. Unde nos archidiaconus predictus, rationabilibus precibus annuentes et evidentem utilitatem dicti ǁ altaris in dicta permutatione considerantes, ad premissa omnia et singula nostrum adhibemus consensum pariter et assensum ǁ et, quantum in nobis est, in perpetuum confirmamus et ratificamus, volentes ea perpetuis temporibus observari.

Datum sub sigillo ǁ nostro anno a nativitate Domini Mmo CCCmo septuagesimosexto, mensis novembris die secunda.