Overslaan en naar de inhoud gaan
Documentnummer 2324-0022, laatst bijgewerkt op 3 april 2023, periode 1879

13 februari 1879

Vindplaats van het origineel

Regionaal Archief Tilburg, toegangsnummer 2324, Charterverzameling Drimmelen (en Made, Hooge en Lage Zwaluwe en Terheijden), inv.nr. 22.

Samenvatting oorkondetekst

Aflaatbrief verleend door paus Leo XIII. 

Transcriptie

Leo Papa XIII
Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem. Quae ad religionem fovendam animarumque salutem procurandam facere possunt, ǁ ea libenti animo concedere solemus. Iam vero cum nuper Nobis exponendum curaveris, te ad passionis et agoniae Redemptoris, et Domini Nostri Iesu Christi ǁ unde nobis vita, salus, et resurrectio manavit, memoriam in omnium christifidelium animis excitandam, nec non cultum et venerationem beatae Mariae Virginis Immaculatae ǁ ab ipso Catholicae Ecclesiae exordio ubique gentium semper exhibitam promovendam et adiuvandam, cruces, sancta numismata, et coronas precatorias ǁ benedicere, et consuetis indulgentiis ditare vehementer cupere. atque adeo a Nobis petieris, ut hanc tibi facultatem de apostolica benignitate con- ǁ cedere dignaremur; Nos piis huiusmodi votis annuendeum censuimus. Igitur de Omnipotentis Dei misericordia ac beati Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate ǁ consiri; tibi, ut deinceps ad quinquennium proximum tantum extra urbem de tui ordinarii consensu (quem nisi obtinueris has litteras nullas volumus) dum- ǁ modo ad scacramentales confessiones excipiendas sis approbatus, cruces et sancta numismata cum applicatione plenariae indulgentiae in mortis articulo ǁ consequendae, nec non coronas precatorias cum applicatione indulgentiarum sanctae Birgittae nuncupantur in forma ecclesiae consueta privatim bene- ǁ dicere possis et valeas, auctoritate apostolica tenore praesentium concedimus et indulgemus. In contrarium faciente non obstante quibuscumque. ǁ Datum Romae apud sanctum Petrum sub annulo Piscatoris die XIII februarii MDCCCLXXIX pontificatus Nostri anno primo.
Pro domino cardinale Carafa de Traetto
[w.g.] A. Jacobini subscripsit

Vidimus et recognavimus
Buscoduci, 23 aprilis 1879
episcopus Buscoducensis
[w.g.] A. Godschalk

Dilecto filio presbytero Laurentio Van Doremalen
Diocesis Buscoducensis

[stempel]
Secretaria brevium
Expensae
Libellae septem
Agentia
Libellae sex

[rechter marge] Marella 746