Tilburg, Regionaal Archief Tilburg, toegangsnummer 1428, Charterverzameling Tilburg, inv. nr. 175.
15 november 1399
Akte, opgemaakt door Wouter Back, deken in Hilvarenbeek, betreffende tienden in Goirle en Aarle. O.a. vermelding van Arnoldus dicto Bertout Bac.
Waltherus Bac decanus christianitatis concilij Bekensis Leodiensis diocesis notum facimus universis quod vidimus quasdam litteras non cancellatas ǁ non abolitas nec in aliqua sui parte viciatas sed sanas et integras omnique vicio et suspitanta mala carentes et vero sigillo ǁ t apparuit ecclesie Bekensis sigillatas quarum tenor sequitur in hec verba: Universis presentes litteras inspecturis vicedecano et ǁ capellani ecclesie Bekensis Leodiensis diocesis veritatis noticiam cum salute Noveritis quod h..i..to super hoc inter nos tractatum multiplici et ǁ ratione solerti nostra et ecclesie nostre communiter utilitate pensata et diligenter attenta dedimus atque concessimus nosque pro nobis et ǁ nostris successoribus dedisse atque concessisse recognovimus per presentes Arnoldo dicto Bertout Bac de Westilborch pro se et ǁ suis heredibus in perpetuam emphitheosim totam et integram partem seu integrum jus omnem? nostrarum novalium decimarum villarum ǁ de Goerle et de Arle prout dicte decime novales ad nos et nostram ecclesiam supradictam pertinere consueverunt hactenus vel pertinere ǁ possent quolibet infuturum mediante canone sive censu annuo et perpetuo duorum solidorum grossorum turonensium regis Francie ǁ antiquorum vel monete equivalenti nobis et nostris successoribus in villa de Beke a dicto Arnoldo dicto Bertout Bac et a suis ǁ heredibus annis singulis in die purificationis beate Marie virginis exsolvendo promittentes bona fide tenore presencium contra ǁ contractum huiusmodi infuturum per nos aut alios directe? aut indirecte publice vel occulte nullatenus nos venturos Renun ǁ eciam quantum ad premissa exceptentes doli mali circumvention[***] lesian[***] beneficio restition[***] in integrum omnique futuris annis ǁ [***] canonici vel civilis In cuius rei testimonium sigillum ecclesie nostre predicte duximus eisdem presentibus apponentem Datum dominica ǁ letare Jherusalem anno domini millesimo trecentesimo tricesimo septimo In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus litteris ǁ vidimus nuncupatis duximus apponentem datum anno nativitatis domini millesimo trecentesimo nonagesimonono mensis novembris ǁ die decima quinti